Glose
Revertere, similis.In excelsis mentibus vestigia pone, et ab illis aliquando etiam condescendendo inferioribus appare, qui in valle sunt.Revertere, similis.Et quia ad ecclesias constituendas, et excolendas, et ad versutias vulpecularum abigendas provocas, et ut faciem meam tibi ostenderem, cum tuam faciem adhuc clare non videam, et per me non sufficiam, obsecro, illustra perfectius cor meum et corda illorum quibus praedicatura sum.